monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 1
In septuagesimo septimo Psalmo, quem iuxta Evangelistam Matthaeum ex persona Domini dictum credimus, decem plagarum in Aegypto, et egressionis Israel in solitudinem, narratur historia. Cumque nulli dubium sit, facta esse quae scripta sunt, quasi aliud littera sonet, aliud spiritus clausum teneat: 'Aperiam,' inquit, 'in parabola os meum: loquar propositiones ab initio. Quanta audivimus et vidimus, ea et patres nostri narraverunt nobis' . Unde et Apostolus iisdem verbis, quia eodem et spiritu: 'Haec autem,' ait, 'omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad commonitionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt' : Et, 'Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus' . Si ergo pars historiae itineris ex Aegypto spiritualiter accipitur, et caetera, quae ab Apostolo pro angustia temporis praetermissa sunt, eiusdem esse intelligentiae convincentur. Nam idem Propheta, qui in alio loco dixerat: 'Habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea' : absentiam Terrae sanctaenon sustinens, lacrymabiliter ingemiscit, et dicit: 'Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: donec transeam in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei: in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis' . Et in alio Psalmo: 'Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua' . Paulus quoque, 'Lex spiritualis est' : Et ipse Dominus, 'Si crederetis Moysi, et mihi crederetis: de me enim ille scripsit' . Et Evangelium secundum Lucam: 'Tunc incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in cunctis Scripturis, quae de se ipso dicta erant' . Igitur Iudaei parvuli, et qui solidum cibum glutire nequeunt, sed adhuc lacte nutriuntur infantiae , legant Pharaonem carneum, et mare Rubrum, per quod ad Indiam navigatur: et Manna coriandro simile: et omnia quae scripta sunt, audiant corporaliter, lepram domorum, et lepram pellis, et staminis; taurum homicidam, et iumentum adulterii reum; et Hebraei propter uxorem ac liberos servire cupientis, aurem subula perforatam. Nos autem derelinquentes Capharnaum, agrum quondam pulcherrimum, et cum Iesu egredientes in desertum, pascamur panibus eius : si insipientes sumus et iumentorum similes, hordeaceis: sin rationale animal, triticeis, et ex grano frumenti commolitis: quod in terram cadens et mortuum multos fructus attulit. Novem plagis percussa est Aegyptus, fractus Pharao, ut dimitteret populum Dei. Ad extremum primogenita perdidit, ut primogenita Israelis Domino sacrarentur. Qui prius tenere cupiebant, instanter expellunt. Exterminator transit, et terram Gessen pastoralem et pluviis irrigatam, non audet attingere: erant enim postes eorum agni cruore signati, et opere loquebantur: 'Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine' . Unde et appellatur ipsa solemnitas Phase, quam nos transitum appellare possumus, eo quod de peioribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum relinquimus. Sed iam tempus est, ut promissa complentes, Mansionum Israel ordinem prosequamur.